You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 086r.jpg
Duo intorsiones per securim
In congressu mutuo pedem laevum praeponas, manu utraque securim contineas, sinistra hastili adplicata sit iuxta laminam, dextra vero mucroni posteriori, atque mucronem anteriorem intorqueas punctione super brachio sinistro hostis vibrata contra ipsius collum. Sed si is idem conetur, te praefigente dextrum pedem versus sinistrum latus eius impetum avertito securis tuae lamina, inde autem sinistro consequutus, nec non laminam securis collo ipsius retrorsum ex parte dextra adplices, et ea ratione adversarium ad te attrahas. Verum cum hostis idem contra te conabitur, tum lamina securis tuae eum impetum excipias in latus tuum dextrum, atque mucrone anteriori visum hostilem pungas, inde autem ab eo recedas sinistro. Ceterum, si eadem ratione te compunxerit, consequutus dextro in latus sinistrum punctionem eius posteriori mucrone repellito, post dupliciter, securi rotata capiti ipsius securim infligito et ita ab hoste recedas.