Ictus qui latinis a limis oculis, aut strabonibus nomen adeptus est utrinque.
Quum in adversarii conspectum gladiando accesseris, laevum praepone conversa acie brevi inferne dextro consequere, flecteque nodulum ensis tui sub dextrum brachium directo in eum mucrone. Sin ipse eodem contra te fuerit usus, excipito et flecte in transversarium, ense tuo versum dextrum latus propendente, ac sinistro fac consequare mucronem impellas intra ipsius brachia ita tamen ut acies brevis superior consistat, idipsum si usurpavit adversarius, longa acie id refringes eaque vim ipsius supprime atque loco infirmiori praetenso capiti eius approprinquabis.