You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 022r.jpg
Firmior et imbecillior locus firmior est superior versus capulum, infirmior vero in ense prope mucronem.
Quum dextrum praeposueris, et gladium adversarii ontingas, eo ictu, qui dictus est a ligando, quia tum enses colligantur utriusque loco imbecilliori. Curam agas, num gladium fortiter aut infirmiter manibus contineat, et leviter deflecte ensem ex latere, ut adversarii ensis concidat, sinistro ingreditor pede, ictusque crebros exerceas, Si artis Athleticae magistros ludere volueris. Sed si contra eum in loco infirmiori consistas, et usurparit adversarius te eosdem ictus, dextro subito pede recedas, feriasque ictum qui a crucis similitudine nomen fortitus est, contra illius dextram aurem. Sique eum exceperit is, tunc deflecte, protendeque mucronem dupliciter versus faciem eius, capitique eius ex supernis appropinquato. Quum vero adversarius eodem habitu usus fuerit contra te, memento ne excipias, verum ictum refuge, concedeque ad latus eius dextrum et transversarium arripe contra ipsius caput feriundo.