Ensis retractio per longam et aciem brevem.
Ita te in hunc habitum adaptabis, tibiis paribus erectus corporis habitu consistas ensem contineas ante te passis brachiis transversim, versum te acie ensis tui brevi conversa, ictum alarem ex latere corporis laevo inferne arripe, atque sinistro consequutus, contra adversarii dextrum latus ferito. Sed si fuerit alari usus adversarius vicissim versus latum tuum dextrum praefigente, curve concidas in ipsius ensem et consequutus sinistro, ex parte utraque corpus caputque perstringere hostis poteris, ubiqumque voles. Si vero is idem contra te usurparit, tum excipies in flexione in ense tuo, consequitor dextro, et feriendo acie brevi porrecta caput appetito, verum subito interim retrahe ensem tuum et inflecte mucronem versus adversarii vultum vel pectus. Si is hoc averterit, tum arripito ictus erraticos dupliciter, et ipsis ictibus dextram capitis eius partem ferias.