You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 047v.jpg
Ictus erraticus contra ictum qui dicitur aratr[um] cuius supra facta est mentio luculenta addita descriptione.
Si praedictum scilicet erraticum ferire volueris, laevum praepones, atque ensem recta pro te porrectis brachiis continebis, ita ut acies ensis tui longa inferior consistat. Dextro pede mox insequutus, dupliciter ictum erraticum ferias ex parte corporis tui sinistra, versus adversarii latus dextrum. Cum vero in habitu aratri manibus cancellatis contra adversarium laevo pede praefixo consiteris, verso mucrone contra hostem, isque duplici erratico fuerit usus, tum introgredi dextro haud dubites, et inflece sursum ultra caput capulo sublato, ita ut retrorsum mucro vergat, de tuo latere dextro, et si ensem inclinaris, ensem eius concidere omni vi amissa necesse erit. Interim partem capitis adversarii dextram appetes. Si id exceperit, laevo consequitor, atque versus latus eius dextrum manibus cancellatis ferito. Sin vero idem adversarius contra te usurparit, tum acie longa avertere memineris, sinistro mox insequutus, recta ferias eius verticem.