You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 055r.jpg
Quo nam pacto adversario vellendo eripi queat ensis.
Quum digladiando ad invicem congress fueritis, crure sinistro procedito eoque innixus, versus partem adversarii capitis dextram ferias superne. Cum vero etiam laevo innitens constiteris contra eum, et is versus latus dextrum tuum referiat, longa ensis tui acie excipito, atque in ipsa aversione vel exceptione ab ense tuo manum dextram removeto eaque apprehendito adversarii sinistram. Si vero is ab ense suo manum dextram seiunxerit, et arripere tuam laevam fuerit molitus, tu quoque laevam tuam remove ab ense, atque ipsius gladium pariter tuo adiuncto arripe, et dextrum retro ipsius pedem sinistrum reponito. Interimque in latus tuum sinistrum si te averteris, ensem adversario exipueris. Sin autem tibi gladium extorquere conetur, permittito illi, sed manum tuam sinsitram, eius cubito dextro applicabis, atque eo habito si in latus tuum dextrum deflexeris, brachium adversarii disrumpes.