You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 061r.jpg
Qua ratione adversarius per manus proscindi queat, pariter addito habitu instantiae.
Si in adversarii conspectum prope perveneris, dextrum praefigito pedem atque acie longa utendo ex ictu a latere laevo, versus eius dextrum latus inter adversarii brachium utrumque, inde vero retrorsum te si converteris, per manus eius ensem tuum incidendo producas. Verum si adversarius idem contra te moliatur, sinistrum praeponito, insequitor instando atque acie ensis tui longa caput eius prestringito, et si vicissim eum modum adversus te usurparit, ensis latitudine ictum avertito, dextro regressus, versus eius brachium dextrum ferito adversario eum ictum excipiente, tum dupliciti ictu erratico, quo corpus eius minus contingas utitor, atque latus adversarii sinsitrum appetito, interimque inclinato et inflectito, nec non mucronem ensis tui in faciem adversarii vel pectus impellito.