You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 061v.jpg
Qua ratione adversarium possis simul convertere, et perstringere incisione.
Si gladio rite regendo ad adversarium progressus fueris dextrum praeponito versusque eius caput ferito. Sed si is vicissim nuditatem supernam feriundo quaerat, atque versus collum tuum inflectat, tum ab ense tuo manum laevam separato, atque gladium utrumque arripito vellendo. Sin autem adversarius idem moliatur, te sinistrum praeponente pedem, dextro statum insequutus, proximam nuditatme pulsato, et abse te eum propelles, atque ea ratione eum converteris! Subito interim aliam ex alia nuditatem appetes, ictibus, incisuris, atque punctionibus utendo ubicumque absque sui defensione nudus repertus fuerit. Verum si is crebris ictubus punctionibusque te aggreditur, inferne et superne acie tum longa tum brevi praemissa avertito, subitoque versus nuditatem proximam ferias. Excipiente autem adversario, celerrime aliam eius acquirito. Cumque is tuas adem ratione quaesiverit, tum transversarium usurpando duplicem versus adversarii latus dextrum, feriundo retrorsum te coniicias.