You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 071v.jpg
Ictus unferus, addito etiam quo modo possis adversario brachiu[m] co[n]fringere.
Cum prope in conspectum adversarii perveneris, pedem dextrum praeponito, praeparatoque te in ictum infernum, et si eum exceperit adversarius, sinistro progredi memento, et mucronem ensis tui contra faciem inflectes. Sin autem id ab eo fieri intellexeris prefixo pede sinistro, tum eum acie longa praemissa avertito, interim autem ensem abiicies atque eius cubito dextro manum sinistram imponito, et dextram dirigito sub eius dextram axillam, eo modo versum te attrahito, superne autem adversarium si propuleris, brachium infringes. Et si is utatur ratione eadem, volueritque brachium tibi infringere, pedem sinistrum referes, nec non omnibus viribus incidendo caput eius sauciabis. Cum vero te perstringere habitu praedicto volet hostis, tum manus tuas a cubito eius seiunges, utitorque falso gradu in triangulum eundo, atque hoc modo adversarii incisionem eludes, nec quicquam conari quibit.