Sexti certaminis ex ense longo habitus.
Hac ratione te in supra commemoratum habitum adaptabis: sinistrum pedem praepones, ensem iuxta pectus ita contineas, ut mucro deorsum vergat, dextro introgreditor, atque mucronem versus adversarii faciem vel pectus inflectendo propellito. Sed si is idem faciat, te dextro innitente, tum eius mucronem parte mucronis tui priori avertes, interim vero crucem ensis tui in sinistri hostis brachi curvaturam ingeres, et in dextrum latus tuum eo habito convelles. Sin vero adversarius te consimili modo aggreditur, tum manum laevam av ense remove, eaque nodum ensis tui apprehende, retro si concesseris, pudenda pungendo appetes. Si eam punctionem ab adversario usurpari intelliges, tum ense medio inter manus tuas eam avertito, sinistro insequutus vicissim pungendo eius pudenda haurias. Cum Id exceperit hostis adversarii capiti nodum ensis tui illidito.