You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 077v.jpg
Octavus habitus certaminis ex ense longo.
Ad hunc habitum hoc modo te coaptabis: paribus tibiis consistas, et capulum ensis manu dextra supra caput teneas, manu vero sinistra medium ensem, ut mucro deorsum vergat, sinistro pede introgreditur, versumque adversarii pudenda mucronem inflectes. Verum is te modo eodem aggreditur, dextrum praefigere non dubites, ita ut corpus tuum retrorsum reclinet. Cum vero ensem medium sub ala tua sinistra brachiis cancellatis contineas, tum brachia expandens punctionem eius avertito, interea pede sinistro insequere, atque mucronem in adversarii faciem inflectes, excipiente id ipso, tum ensem arripito, rursumque pungendo eius faciem appetito. Sin autem dupliciter versus tuam pupugerit hostis, dextro confestim insequitor mucroneque ensis tui punctionem eius si averteris nodo gladii eius latus dextum tundito.