You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 205v.jpg
Habitus aversionis contra supernam incisionem.
Praedicto iam habitu si in congressu rite uti voles, sinistrum pedem prefiges manum dextram falcis foenariae capulo medio applicabis, sinistram vero inferiori contra hostem pro corpore tuo, et subito caput adversarii perstringendo adgreditor. Sin autem te sdgressus fuerit superne, loevum pedem praefigentem, falcisque tuae capulum medium manu dextra continentem, manu sinistra inferius manubrium pro facie tua in alto, tum eius incisionem capulo falcis versus latus sinistrum tuum avertes. Si autem is eadem rationem te repulerit, inferius circumvolves, atque acie falcis tuae capiti imminebis quassando. Verum si is idem contra te usurparit, teque proscindere conabitur, secula sublata sursum, parte falcis tuae exteriori versus latus tuum dextrum avertes, sed interea capitis adversarii partem sinistram proscindere curato, et ex eo habitu retrorsum ab hoste recedas.