You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 208v.jpg
Incisionis supernae habitus contra eam, qua pudenda perstringuntur.
Si ad invicem congredimini, in predictum habitum ea ratione te accomodabis, sinistrum pedem praefigere memineris, manus dextra inferiori manubrio falcis in latere dextro sit applicata, sinistra vero medio, porrectim pro corpore tuo contra hostem, partem dextram eius colli ex ea forma celeriter proscindas. Sed si is idem usurparit, te contra ipsum dextrum preponente, continentemque falcis manubrium inferius manu sinistra pro facie tua, dextra vero medium, praeparato in habitum infera incisionis, hostis incisionem superam versus latus tuum dextrum falcis hastula repellito, interim vero incisione, adversarii pudenda adgreditor intra eius pedem utraque. Verum si is idem usurpare volet inferne, deorsum falcem tuam demitte, atque falcem hostilem capulo falcis tuae fortiter reiicias, ex eo igitur habitu, ipsius incisio, qua pudenda adpetuntur, frustrabitur. Celeriter autem falce sursus levata, dextram partem colli hostilis proscindas, atque adeo acriter, ut concidere adversarius cogatur.