Ratio sternendi hostis ex menti impulsu.
In hoc congressu laevum pedem postponere non dubites hostis dextro, laevam manum eius mento supponas, dextra vero brachium sinistrum prope humerum corripias. Et si hostis nititur ne concidere cogatur, comprehenderitque brachio suo utroque tua brachia interius, tum manu sinistra mento supposita retrorsum reprimas, ex eo igitur habitu reluctari nequibit, ne concidat, pro viribus itaque pre pedem tuum sinistrum hostem consternas supinum.