Sternendi ratio ex impulsu menti vel gutturis.
Ad eam pugnam hac ratione accommodes necesse erit: pede sinistro in latus hostis dextrum concedes, eumque retro pedem eius utrunque exeres. Inde manum sinistram collo eius applices, dextra autem iliis circundatis latus hostis dextrum corripias. At si is reluctatir dextrumque cubitum manu sua sinistra adprehenderit, circundederitque ilia vicissim tua, latus dextrum corripiendo atque eo modo te removere conetur tum superne collum eius urgendo retrorsum per pedem sinistrum hostem deiicias.