Attractio, qua adversarium versus te adtrahere licet, addito habitum eius sternendi.
Si hostem prope accesseris, intro procedas pede sinistro atque cures ut manu dextra hostis itidem dextram corripias et pectori tuo tuo eum adplices, sinistram vero humero eius dextro et ea ratione sursum subleves. At si is contra te idem usurparit, tum dextrum pedem adversarii sinistro postpones, indeque manu sinistra eius pubem corripito, superne autem pectus eius dextro cubito urgeas, et hoc habitu eum per pedem dextrum sternes.