Iactus ex colli impulsu, addito habitu pedis iniiciendi.
In mutuo congressu curam habebis ut dextro pede interius in habitum pedis adversarii impellendi sinistri, inde brachium dextrum eius collo si adplicaris, eo modo supprimito. Sin autem is pari modo te adgressus fuerit, tum manum sinistram claudas, atque sinistro lateri tuo adplices. Inde brachium sinistrum sub ipsius dextro transmittas, et firmiter eiusdem cubito latus hostis dextrum urgeas, posthaec dextra pubem corripias inferne, atque eo modo ex habitu iniiciendi pedis pronum hostem prosternes.