Sternendi ratio per coxam supernam.
Ad id certaminis genus ita te compares necesse erit: si in habitum iniiciendi pedis in poplitem hostis sistere te volueris, sed is a te longius opinione distet, tum utroque pede ultra hostem prosilias. Verum si idem usurparit, lumbos eius brachio sinistro circundabis, dextra autem sinistrum humerum corripias. At si adversarius idem contra te fuerit molitus, tum dextro brachio supra humerum directo dextram in axillam adprehendas hostis fortiter, atque sinistra dextrum cubitum ipsius exterius. Inde pronum te praebeas corpore inclinato, atque eum ex superiori eoxa per dextrum pedem circumrotabis.