Iactus ex viribus ut infra patebit.
Dextrum pedem on hoc certamine adversarii itidem dextro praeponas, inde te deorsum demittas in habitum supra commemoratum, quo pro viribus hostem adgregaris, caput tuum eius pubi adiungas, manibus vero utrisque pedem hostis sinistrum circundes. At si is sinistra manu dextrum brachium adprehenderit, atque dextra tua pudenda, nec non te molitur repellere, tum ipsius pubem capite tuo et corpore reliquo vehementer urgeas, eaque ratione pedem adversarii manu utraque si adtraxeris, hostis supinus concidet.