Habitus sternendi ex iugulu impulsu.
Si propius ad hostem accesseris, dextrum pedem longiuscule eius itidem dextro praeponas, iuguloque eius manum dextram adplices. Verum sinistra latus dextrum corripito, atque eo modo per pedem praefixum sternere adversarium poteris. At si is pari ratione te fuerit adgressus, brachium sinistrum anterius iuxta iuncturam dextra adprehendes adversarii, sinistra autem ipsius pectus. Inde poplitem hostis laevum pede itidem sinistro quassabis, et ea ratione is infirmatur. atque per dextrum sternas.