You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 026v.jpg
Sternendi ratio per pugionem.
Cum dextrum pedem pręposueris, atque in libram corpus proclinaris deorsum, sinistro brachio super imposita dextro pro pectore in habitu forpicis, pugionem dextra manu continens in capulo, mucrone sursum vergente. Sed si is, scilicet adversarius in libera inferna fuerit constitutus brachijs porrectis te dextrus pedem pręponente, capulum pugionis dextra tenente, pollice super nodo adplicato, manu supra caput elevata, tum pede dextro adversus hostem intro progreditor, atque visum vel pectus de supernè hostis fodito. Id si adversarius sit [conatus? conutus?] [cõn ??] te, in libra inferna consistentem brachijs cancellatis, loevam tollas manu sursum, dextro ipsius brachio obviam, cubito itaque eius adprehenso, sinistrus pedem hostis dextro externè pręponas, pugione inde externè sub poplitibus transmisso, brachium ex eo habitu pro viribus attollas, sinistra vero manu, brachio eius repulso, supinus corruet, nam supernè nec non et infernè interclusus est atque infirmatus.