You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 064r.jpg
Punctio addito aversionis habitu.
Si congredimini mutuo, intro pede sinistro procedes, numeruque hostis sinistrum ensis tui mucrone fodias, clypeo sub dextro brachio exerto. Verum si hstis idem usurpet, clypeo orbiculari impetum hostilem excipito, inde autem caput ictu quassabis. Sin vero is tuum caput adpetat feriundo, clypeo pro capite tuo constituto, vim ipsius avertito, post haec ensem retrahas hispanum superne atque ab inferne pectus adversarii fodias. At si hostis idem fuerit molitus, tum avertito eum conatum clypeo orbiculari desuper deorsum humum versus, inde pede sinistro intro procedas, atque vicissim ab inferne latus ipsius sinistrum pungito. Verum si adversarius eadem ratione utatur clypeum tuum, eius ensi adplices, et eo habitu hostem avertes. At si hoc perfeceris, caput eius ictu saucies, et inde retrorsum ab hoste concedas.