You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 071r.jpg
Ratio pubis figendae con[tra] aversionis habitum.
Si mutuo congredimini, introque contresus sinistro pudenda adversarii figito. Sin autem te inferne pari modo adversarius adgressus sit, dextrum praefigentem tum ensem tuum adiuncto clypeo eius ensi superimponas prope capulum, eoque habitu supprimas et eum repellas: inde pede sinistro introgressus, in faciem hostis clypeum orbicularem intorquebis, eam vim si clypeo pariter is removerit, retracto ense ab inferne mucrone directo pectus pungito. Sin autem is similiter contra te idem molitur, sinistrum referas atque visum mucrone saucies. At id si adversarius ense suo exceperit, quam celerrime poteris sinistro contra eum procedas, atque caput eius ictu superno dupliciter adpetito. Verum hoc confecto negocio inde recedas.