You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 074r.jpg
Ratio infringendi brachii ex primi congressus primo contactu.
Intro contra hostem sinstro procedas pede, atque eius ensem tuo contingas. At su is dextrum contra te praeposuerit, sinisterque ensem tuum contigerit, retracto ense, ab inferne mucrone vibrato pectus ipsius pungito. Sed si adversarius idem facere conatus est, clypeo eum impetum removebis, et inde latus visus hostilis dextrum ictu transversario saucies licebit. Postea autem reducto pede sinistro, pectus ex latere sinistro mucrone haurias. Verum si adversarius pari modo te adgreditur, obiecto clypeo eum avertas, interea autem mucronem contra faciem eius dirigas. Si sursus te adgreditur hostis, tu sursum excipias, inde autem ensem clypeo tuo orbiculari adiungas et arrepti brachio eius dextro, manu tua itidem dextra, super humerum laevum hostem contrahas, et si te in latus dextrum conterteris, brachium infringere poteris, vel hostem sternere. Sin vero is idem pariter contra te usurparit, abiecto clypeo, retrorsum si eum appraehenderis, erectus stare poteris, vel is una teum concidere cogetur.