You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 078r.jpg
Ictus supernus et infernus.
Si sinistrum pedem praeposueris ensem hispanum dextra ultra caput levatum tenens in forma superni ictus, atque sinistra clypeum orbicularem pro te extentum recta paulum deorxum inclinatum, tum ictum supernum adversus hostem exerceas caput eius petendo. Sed cum adversarius eundem usurparit contra te sinistrum praeponentem, obiecto clypeo, eius ictui dextrum pedem intro colloces, atque pedem hostis sinistrum praefixum vulneres. Sin autem is tuum pedem, quem praeposuisti, sauciare moliatur, tum ensem in mucronem pendentem flectas deorsum, acies longa ut superne adpareat, et reducto sinistro pede, hostis ictus eludetur, tuque statim ventrem gemina punctione haurias. Cum vero hostis te pungere conetur pari ratione, tum eum impetum iterato ictu transversario excipito. Adversario autem eodem modo tuum removente, tu gemino ictu cruciato ventre ipsius sauciato, inde pectus eius ex mucrone pendente fodias, atque ictu iterato usus ab hoste recedas.