You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 079v.jpg
Ratio, qua manum hostis capulo ensis et munimento obruis, addita incisura colli.
Laevum pedem si contra hostem praeposuisti, dextra ensem hispanum continens, pro visu tuo clypeum orbicularem sinistra manu tum sinistro pede adversum hostem introgreditor, atque pungere dextram axillam adversarii conator. Sin is pari modo te adgreditur, sinistrum praefigentem, dextra ensem hispanum tuo contineas, mucronem deorsum contra hostem declinaris paululum, clypeum orbicularem sinistra pro pectore tum dextro pede procedas intro, atque eundem externe dextro hostis praeponas, et ea ratione punctionem eius ex mucrone pendenti ab inferne dextrorsum repellas, statim vero in eo ipso actu manum adversarii capulo, et ensis tui munimento obrue retro ipsius hostis nodum et munimentum ensis hispani, inde acie ensis tui longa collo eius adplicata, si pro animi viribus adtraxeris capulo et nodo, colum proscindes hostis. Verum si idem is fuerit molitus, tum pedem sinistrum in latus eius dextrum colloces, atque clypeum ab inferne tollas in latus ipsius sinistrum, converso deinde ense tuo ita ut munimentum externe brachium hostis contingat, post si repuleris, te liberasti ab hostis conatu.