You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 080r.jpg
Ratio, unde adversario clypeum extorquere poteris.
Cum dextrum pedem praeposueris, et ensem hispanum dextra contines in supernae punctionis habitu, clypeum orbicularem sinistra, tum sinistro pede introgreditor, atque pectus adversarii fodias. Simul etiam caput eius ferire memineris. Idem vero si is contra te fuerit molitus dextrum praefigentem, et ensem hispanum sinistra corripuisti medium adiuncto clypeo intro progressus impetum hostilem ense et clypeo excipias. Inde iis sublatis in occursum ictui eius ingreditor quam cellerime poteris pede sinistro, atque correpto hostis clypeo interne dextra manu, e manu ipsius torqueas. Indeque in visum eius coniicias, post regressus dextra ensem tuum corripito, et visum vel pectus adversarii pungito. Verum si is eadem fuerit molitus, ut praedictum modo est, obiecto brachio in munitionem et visus tutelam sinistro, nec non ictu cruciato ab inferne formato, punctionem hostilem removeas, atque si inde ex priori sev superiori punctionem quam de superne ex ictu cruciato formas, pectus fodias tum eius conatus clypei scilicet in visum inniciendi, pariter et punctio iritantur.