You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 081r.jpg
Superiniectio brachiorum.
Sinistrum pede praefigas, ensem hispanum dextra contineas, recta contra hostem mucro sit directus iuxta latus dextrum tuum, et pro pectore clypeum sinistar, inde dextro pede intro procedas, nec non pectus vel visum adversarii fodias. Verum si is pari artione te fuerit adtressus, dextrum pedem praeponentem, tum punctionem hostilem clypeo tuo removeto, inde sinistro pede ad ipsum concedas, eumdemque interne, eius dextro praeponas, et caput hostis ferias. Sin autem is caupt tuum ferire fuerit conatus, tum pro facie tua eum impetum clypeo excipias, atque vucussum et ti visum ipsius ferias. Idem vero si is faciat, tum clypeum tuum eius ictui obiicias, inde si prope ad ipsum accesseris, sublato clypeo orbiculari, superiniicias brachium tuum sinistrum externum, hostis dextro interne pariter adiuncto clypeo orbiculari tuo post eius brachium sub axillam tuam sinistram inducas ea ratione ut ipsius manus qua ensem continet retro axillam tuam sit constituta, deinde manu sinistra, qua clypeum tenes, ab inferne brachio ipsius interne arrepto firmiter, inde sinistrum hostis dextro poploti xterne postponas, et si ea ratione ipsum circumegeris sinistrorsum, per pedem sinistrum tuum hostem prosternes supinum. Sin autem tu fueris in ipso casu, tum diligenter cures it ipsius punctione vel ictum clypeo tuo orbiculari excipias.