You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 087r.jpg
Punctio qua appetuntur pudenda con[tra] intorsionis habitum .
Ad hanc pugna ita te componas necesse erit: sinistrum pedem praepones, pro facie tua securim sublatam contineas, dextra hastili medio sit adplicata, sinistra vero posteriori mucroni, inde si dextro fueris consequutus, pudenda hostis mucrone anteriori haurias. Sed si is idem contra te molitus sit, dextrum praefigentem, securimque pro facie tua manu utraque continentem, dextra sit posteriori mucroni, superne vero sinistra iuxta priorem applicata, tum in latus sinistrum ipsius impetum mucrone securis tuae posteriori repellas, atque inde laminam capiti eius infigito quassando. At si is intra manus ambas capulo suo vim exceperit, consequutus pede laevo, mucronem posteriorem intra brachium adversarii utrumque contra faciem ipsius intorqueas. At si rursus exceperit, sinistro reducto pede lamina securis tuae brachium ipsius dextrum conquassabis. Inde securi rotata recedere memineris.