You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 090v.jpg
Punctio, unde pectus appetit[ur], contra ictum medium.
Si mutuo congredimini, tum ea ratione te componas: contra hostem pedem sinistrum praefigere non dubites, securim sinistra teneas iuxta laminam versus adversarium, dextra autem sit mucroni posteriori applicata secundum caput tuum, post insequutus dextro mucrone anteriori pectus fodias. At si adversarius pari ratione te fuerit superne adgressus, dextrum praeponentem, ex latere sinistro securim manibus ambabus continentem sursum mucronem posteriorem tollas, et punctionem hostilem repellas in latus sinistrum tuum, inde autem consequutus sinistro pede, latus adversarii dextrum lamina ex habitu medii ictus concutias. Idem vero si hostis molitus fuerit, securis tuae capulo eum impetum excipias. Interea lamina eiusdem hostis securim supprimas in latus sinistrum tuum atque pectus ipsius pungas. At si id inter manum utramque capulo exceperit, lamina confestim caput hostile ferias, et inde ab eo recedas.