You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 186r.jpg
Ictus ex ira nominatus con[tra] custodia[m] laterale[m].
Ad eum concursum sic te componas: celeri cursu contra hostem provehitor ensem in habitu custodiae lateralis continens ex latere dextro, mucronem versus hostem. Sin vero is pari ratione contra usus fuerit, tum etiam tu illi obviam occurrito, continens ensem dextra supra caput tuum levatum. Si autem is rursum eodem contra te modo fuerit usus, nitens ictum ex ira adpellatum versus caput tuum ferire, vel nodum capiti illidere tuo, tum ex laterali custodia ense sursum directo, tribus partibus hostem nudum conspicies, quas adpetere mucrone poteris, has nimirum: dextram axillam, dextrum cubitum in iunctura brachialiorum, postremo bucula hostis. Inde eum cursu si praeterieris, conari contra hostem quae libuerit quibis.