Lucta, qua equitem deiicere licebit.
Versus adversarii latus dextrum primum incurrito, atque freno hamo inferiori iniecto femur pedis hostilis dextri externe manu sinistra corripito. Idem vero si is contra te exerceat, tu dextra adversarii sinistram adprehendere curabis, et si eam versus partem sellae anteriorem attraxeris, eaque ratione utraeque manus coniungentur hostemque versus te poteris admovere. Sin autem adversarius sinistram tuam apprehenderit, correpto poplite eius dextro manu dextra, eumque ex stapede eiicias, et sursum subleves. Inde autem equo calcaribus subditis, si fueris progressus supinum equitem deiicies.