You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 237r.jpg
Duae scutor[um] irruptiones.
Dextrum si propius ad hostem accesseris pedem in hoc certamine praefites, ensem dextra contineas, mucro recta contra hostem porrectus sit, scutum sinistra ante thoracem, inde pede sinistro consequutus mucronem ensis tui in buculam hostis propellas. Et si is sinistrum contra te praeposuerit, scutum vero utraque manu contineat, punctionemque tuam ea ratione removerit, abiicias ensem tu, dextramque manui sinistrae admoveas scutum tenenti, anteriorem scuti cuspidem in buculam impingas. Sed si pari ratione adversarius usus fuerit contra te, medio scuti eam vim repellas, nec non anteriori cuspide buculam ipsius impetas, eoque habitu hostem reprimas abs te. Verum si is consimili modo te fuerit adgressus, abiecto scuto dextra manu adversarii scutum arripito, sinistram vero anterius corpori ipsius circundatam sub axillam dextram dirigito, si ea ratione hostem ad te compresseris, inde ab scuto adversarii dextra remota, e aque pugione arrepto buculam ipsius hostis pungito, atque eo modo omnem eius conatum infirmasti.