In campestri concursu, equitando, ubi omnis armatura ex chalybe facta esse debet, quod Germani (den Bund im stehlin geliger.) vocant, hoc modo preparatur. Vir ipse cataphracta castrensi integre
et totaliter induitur, veterique galea caput tegit, in galea vero annexa ferrea barba dependet, qua ex primo hasta contactu desilit. Hasta autem Trochlea facile frangibili premunitur. Equus porro eam habeat armaturam, quam Germani (das Creütz geliger) vocant. Sicuti ex hac figura videre potes.