You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 119v.jpg
Tyrocinium, quod Germani (den bund) vocant, instituitur: Vir ipse habeat galeam, quam Germanice (ain Renhuet) vocamus atque thoracem cum unco magno. Deinde ferream barbam gerat, quae ad hastae tactum desiliat. In brachiis nulla sit armatura, in genu vero armatus esse debet cum armatura, quam (die straiffteschen) vocant. Nullo omnino utatur ephippio. Hasta habeat trochleam versatilem, qua medium viri brachium contegat. Equus strato serico tegatur atque obcaecatur. Quemadmodum ex hac figura cognoscere liquet.