Cogitanti mihi sępe de splendore torneamentorum, quę ante annos sexcentos in Germania agi coeperunt eademque longo tempore post fortiter atque honeste (ut maxime decuit) exercita, tandem in mentem venit, eorum descriptiones, ritus, consuetudines et leges si libro nostro adijcerem, qui totam artem gladiatoria, quę apud antiquissimos in usu fuit, tum etiam nostro floret sęculo, complectitur, eidem certe haud exiguum ornamentum atque splendorem allaturas. Quare cum essent quidam, qui me id ut facerem exhortarentur, eorum ego voluntati, meoque consilio resistere nolui, sed potius decrevi primum torneamentum adiunctis eiusdem origine, constitutionibus, ritu et legibus quam brevissime describere ea tamen ratione, ne quicumque historię deesse videatur, apposui item duas figuras torneamenti, artificiosissime depictas, in perpetuam rei memoriam et documentum virorum nobilium, tum etiam ut his admoniti virtutem potius amplecterentur, quam ut illiberalibus studiis operam impenderent. Fuit autem torneamentorum autor Henricus, eius nominis primus, cognomento Auceps. Imperator. Is Magdeburgi anno nongentesimo tricesimo octavo, die dominica proxima post festum Trium regum primus torneamentorum ludum exercuit in recreationem atque laudem triumphi memorabilium ducum, principum, comitum et nobilium, qui tunc temporis sub prędicto imperatore adversus Hunnos infideles et rebelles fortiter pugnantes victoriam obtinuerunt, sub Imperium Romanum eos compellentes. De toto autem negotio et instituti torneamenti ratione Caesarea Maiestas retulit quamprimum ad principes, praecipue ad quatuor totius imperii duces primates, scilicet Cunradum, comitem palatinum ad Renum, Hermannum, Suevię ducem. Berchtoldum Bavarię atque Cunradum, ducem Franconię, quorum singuli ad torneamenti constitutiones atque informationem tres viros deligerent, experientia rerum et auto
You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |