Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.10826 013v.png"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(No difference)

Latest revision as of 06:39, 28 November 2018

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Bipennis habitus contra hostem qui te cum ense pugnat.

Si habitu praedicto athletice uti volueris, dextrum pedem praepones, bipennem manu dextra iuxta inferiorem eius partem femori adplicatam dextro contineas, sinistra vero medio contra hostem, mucro sursum vergat, inde mucronem anteriorem in visum infigito. Sin autem eadem ratione adversarius te adgreditor, in libra consistentem, nec non sinistrum praeposueris, ensis capulum manu utraque in latere sinistro contineas, mucronem contra hostem porrectum, aciem ensis tuis longam eius bipennis adiungito, eoque habitu impetum hostilem repellas velim. Verum si id perfeceris dextro introgreditor, atque ense ultra caput tuum sublato manibus instar crucis formatis, caput ipsius hostis superne aciem longam praemittendo ferias. Adversario autem eadem moliente, bipennem retro caput collocatam anteversum exeras, atque vicissim lamina bipennis caput eius quassato.

Die Hellenbart gegen dem schwert.