Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.10826 153r.png"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<section begin="Latin"/><section end="Latin"/>
+
<section begin="Latin"/>'''Duae mucronum posteriorum intorsiones.'''
  
<section begin="German"/><section end="German"/>
+
'''D'''extrum pedem in mutuo hoc congressu praeponas, securim manu utraque contineas, dextra sit mucroni posteriori adplicata contra hostem, sinistra vero iuxta laminam, ex ea igitur constitutione sinistro si fueris insequutus pede, collum hostis mucrone posteriori intra brachium utrumque inserto figas. Sed si adversarius idem contra te usurparit, tibiis paribus consistentem, nec non pro facie tua securim sublatam mediam tenentem utrisque manibus, tum versus dextrum latus tuum mucrone posteriori hostilem impetum repellas. Postea sinistro consequitor, atque mucronem posteriorem contra faciem adversariis inter brachium ipsius utrumque inferas. Sin vero eum conatum repulerit, derepente laminam pro viribus capiti eius infligas. At si caput tuum pari ratione hostis adgressus fuerit, sinistrum pedem referas, capuloque inter manum tuam utramque eam vim excipias, inde lamina tuae securis, adversariis securim deorsum supprimas, et si anteriori mucrone visum ipsius punxeris, ab hoste recedas.<section end="Latin"/>
 +
 
 +
<section begin="German"/>'''Zway einwinden mit Fren hindern ortem.'''<section end="German"/>

Latest revision as of 06:57, 28 November 2018

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Duae mucronum posteriorum intorsiones.

Dextrum pedem in mutuo hoc congressu praeponas, securim manu utraque contineas, dextra sit mucroni posteriori adplicata contra hostem, sinistra vero iuxta laminam, ex ea igitur constitutione sinistro si fueris insequutus pede, collum hostis mucrone posteriori intra brachium utrumque inserto figas. Sed si adversarius idem contra te usurparit, tibiis paribus consistentem, nec non pro facie tua securim sublatam mediam tenentem utrisque manibus, tum versus dextrum latus tuum mucrone posteriori hostilem impetum repellas. Postea sinistro consequitor, atque mucronem posteriorem contra faciem adversariis inter brachium ipsius utrumque inferas. Sin vero eum conatum repulerit, derepente laminam pro viribus capiti eius infligas. At si caput tuum pari ratione hostis adgressus fuerit, sinistrum pedem referas, capuloque inter manum tuam utramque eam vim excipias, inde lamina tuae securis, adversariis securim deorsum supprimas, et si anteriori mucrone visum ipsius punxeris, ab hoste recedas.

Zway einwinden mit Fren hindern ortem.