Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 004r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 22:14, 5 January 2015 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "'''Duæ interiores aversiones de latere''' dextro. '''Ad''' habitu[m] eius averſionis ſi rite te componere volveris, dextru[m] pede[m] prępones, hoſtisq[ue] brachiu[m] de...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

Duæ interiores aversiones de latere dextro.

Ad habitu[m] eius averſionis ſi rite te componere volveris, dextru[m] pede[m] prępones, hoſtisq[ue] brachiu[m] dextru[m] adpetito. Sed ſi is itidem contra te dextro innixus fuerit, æqualiterq[ue] tecu[m] pugnarit, tu[m] manu ſiniſtra, anterius eius dextra[m] ſi adpręhenderis, necno[n] deorſum ſuppreſseris, dextru[m] latus figito hoſtis. At ſi te conſimili ratione adgredi moliatur, dextru[m] eius cubitum manu ſiniſtra arrepta, ſi pede ſiniſtro fueris inſequutus, eum abs te removeas. Sin autem is te itidem repulerit, dextru[m] referto in latus dextru[m], et eo modo ab hoſte te deflectes, interim vero pedem utru[m]q[ue] ſi coniunxeris, viſum eius pungito. Sed ſi eum impetu[m] exceperit pugione brachio dextro impoſito, atq[ue] manu ſiniſtra tuum brachiu[m] dextru[m] arripere conetur, tu[m] axilla[m] dextra[m] adverſarij manu ſiniſtra apprehendas, eu[m]q[ue] in latus dextru[m] convertas. Veru[m] ſubito inſequutus collu[m] eius figito †