Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 063v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(No difference)

Revision as of 21:55, 12 February 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Per ensem hispanum sternendi ratio

Ad eum habitum hoc modo te adaptes intro contra hostem tibiis paribus prosilias, atque adversarii visum vel pectus mucrone pungas ensis. At situam violentiam removerit orbiculari clypeo, pede sinistro reducto, brachium eius laevum feriundo saucies. Verum post si sinistro prosilueris latus dextrum pungendo haurias, inde autem dextro consequutus, punctionem vel contra pectus vel visum porrigas. Porro si hostis pari modo modo contra te usus fuerit, orbiculari clypeo eius impetum excipito, verum confestim dextro prosilias intro, atque ensis mucronem ipsius costis lateris dextri sub brachio tuo laevo adigas. Sed si idem fieri ab adversario intellexeris, eius ensem ictu superno removere non dubites,atque ense abiecto sinistrum hostis pedibus utrisque interponas, dextram in humerum ipsisu sinistrum dirigas, et sinistram si corpori eius circumposueris, iniecerisque axillae eius dextrae, in habitu librae eum contines, nec non pro arbitrio tuo prosternere poteris.