Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 070v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(No difference)

Revision as of 22:50, 12 February 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Aversionis habitus contra punctionem infernam

In huius certaminis congressu mutuo si contra hostem dextro processeris, sinistrum eius pedem pungito inferne, at si sinistrum praefigens constiteris, coneturque hostis eundem pungere, ensem ensi ipsius adplices. Si eo modo suppresseris, punctionem hostilem avertes. Inde capitis eius latus sinistrum ferias. Sed si is clypeo orbicularu eam vim exceperit, ense in ictum qui a venti nomine adpellatur converso et adaptato vel pectum vel visum mucrone fodito. Verum si idem pari ratione contra te usus fuerit, acie longa praemissa illum repellas, atque aciem brevem eius ensi superimponas, et pectus ipsius fodias. Ceterum hostem idem usurpante, sinistroque pede reducto, punctionem eius devitare licebit. Inde autem dupliciter ictu cruciato brachium sinistrum saucies.