Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 073r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Habitus quo pudenda pungitur,''' addita ratione pungendi visum clypeo orbiculari
+
'''Habitus quo pudenda pungitur,''' addita ratio<sup>ne</sup> pungendi visum clypeo orbic<sup>u</sup>lari.
  
'''In''' hoc congressu introgreditor adversus hostem dextro pede, et ense hispano pubem eius figito. At si is eadem ratione inferne te adtreditor, dextrum itidem praefigentem in latus sinistrum tuum hostem repellas ense. Inde autem celeriter umbonem clypei tui aculeatum in visum ipsius impellito. Sin vero adversarius tuum conatum obiecto clypeo atque sublato reiecerit, sinistrum pedem introponito, sublatoque ense mucrone ab inferne directo pectus hostile fodito. Verum si is pari modo usus fuerit contra te, dextrum pedem referto, atque ense tuo hostilem punctionem avertito, sed inde dextrum rursus in latus ipsius dextrum colloces, et ictu transversario brachium eius dextrum saucies. At si adversarius id ense esceperit, caput ictu superno quassabis, atque av hoste recedas.
 
Latest revision as of 01:37, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus quo pudenda pungitur, addita ratione pungendi visum clypeo orbiculari.

In hoc congressu introgreditor adversus hostem dextro pede, et ense hispano pubem eius figito. At si is eadem ratione inferne te adtreditor, dextrum itidem praefigentem in latus sinistrum tuum hostem repellas ense. Inde autem celeriter umbonem clypei tui aculeatum in visum ipsius impellito. Sin vero adversarius tuum conatum obiecto clypeo atque sublato reiecerit, sinistrum pedem introponito, sublatoque ense mucrone ab inferne directo pectus hostile fodito. Verum si is pari modo usus fuerit contra te, dextrum pedem referto, atque ense tuo hostilem punctionem avertito, sed inde dextrum rursus in latus ipsius dextrum colloces, et ictu transversario brachium eius dextrum saucies. At si adversarius id ense esceperit, caput ictu superno quassabis, atque av hoste recedas.