Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 091r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<section begin="1"/>'''Aversionis modus contra eum ictum.''' quo pes sauciatur.
+
<section begin="1"/>'''Aversionis modus contra eum ictum,''' quo pes sauciatur.
  
'''Si''' in hostis conspectum accesseris, pedibus paribus rectus consistas, supraque caput securim sublatam contineas utrisque manibus. Ex eo igitur corporis positu intro procedas sinistro, et ex alto ictu directo lamina pedem eius praefixum verberes. Sin autem laevum praeposueris, nec non istum pedem adpetiverit, securim demittas, et sinistro pedieam praeponas mucro anterior sit humo declinatus, eoque habitum ictum ipsius avertas. Post sublata securi dextro pede insequutus, mucronem anteriorem collo ipsius infigas. Sed si eundem impetum lamina in latus dextrum removerit, inferne mucronem transmittas, atque in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum repellas. Inde dextro consequutus, utrumque mucronem inter brachium utrumque contra hostis faciem vel pectus dirigas. Postea autem lamina caput eius si quassaris, ab eo recedas.<section end="1"/>
 
Latest revision as of 01:46, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Aversionis modus contra eum ictum, quo pes sauciatur.

Si in hostis conspectum accesseris, pedibus paribus rectus consistas, supraque caput securim sublatam contineas utrisque manibus. Ex eo igitur corporis positu intro procedas sinistro, et ex alto ictu directo lamina pedem eius praefixum verberes. Sin autem laevum praeposueris, nec non istum pedem adpetiverit, securim demittas, et sinistro pedieam praeponas mucro anterior sit humo declinatus, eoque habitum ictum ipsius avertas. Post sublata securi dextro pede insequutus, mucronem anteriorem collo ipsius infigas. Sed si eundem impetum lamina in latus dextrum removerit, inferne mucronem transmittas, atque in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum repellas. Inde dextro consequutus, utrumque mucronem inter brachium utrumque contra hostis faciem vel pectus dirigas. Postea autem lamina caput eius si quassaris, ab eo recedas.