Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 167r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 01:43, 15 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Eques utens hasta trabali contra peditem bipennem utentem.

Ad praedictum acessum equestrem hoc modo te adaptes licebit: si contineas hastam equestrem sursum directam supra pedem dextrum, et citato cursu peditem invadas, prius tamen hamo superiori hasta imposita. Sin autem adversus hostem tu pedes cinstiteris sinistram pedem praeponens, atque bipennem ex habitu ictus superni contra hostem tenens expectasque adversarium, tum si is propius accesserit, ex latere tuo sinistro versus ipsius dextrum, ictum bipennis regendo, hastam equitis Martiam ferias, eoque habitu deorsum supprimas fortiter, ac si pede dextro subsequutus fueris in triangulum continget ut eques hastam suam ipse urgendo disrumpat. At si ensem stringere conetur adversarius, tum gemino gradu versus eum prosilias, atque lamina tuae bipennis collum eius retrorsum ex latere ipsius dextro corripueris, nec non adtraxeris, tum de equo hostem deiicies.