Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 188r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 02:10, 15 November 2018 by Michael Chidester (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio intercludendi hostis super eius collo.

Thoraci nodum ensis anterius adiungas, et inde citato cursu mucrone ipsius hostis buculam vel si mavis axillam eius dextram adpetas. At si is idem contra te usurparit, etiam tu pariter occurras adversario, atque si ensis capitulum dextro pedi imposueris, eius impetum acie longa praemissa de latere tuo dextro versus hostis sinistrum latus removeas. Inde autem acie brevi super humero sinistro directa ea ratione ut mucro de tergo eius propendeat, tum frenum hamo eminenti supra zonam iniicias, atque manu sinistra ensem nudum corripias supra eius dorsum iuxta crucem, inde si versum latus sinistrum tuum traxeris eum in progrediendo prosternes.