Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 198v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Modus captivandi hostis anteversu'''[m]'''.'''
+
'''Modus captivandi hostis anteversu'''m'''.'''
  
'''Cum''' mutuo concurritis nullis utentes ensibus, tu qui victor evadere cupis, dextram manum supra pedem contineto, brachio corpori adiuncto, atque dextro latere adversarii itidem dextrum claudito. Si igitur hosti propius fueris iunctus, tum dextro brachio collum eius anteversum circundato, nec non corpore tuo illum arctato, superne vero brachio tuo, collum ipsius propellito in progressu, ea itaque ratione hostem deiicis retrorsum. Sed cum hostis pari te ratione corripuerit, atque te detrahere fuerit conatus, tum dextrum brachium eius itidem dextro traiicias in cubitum, et firmiter supprimas. Inde si ephippii arcum manu utraque adprehenderis, nec non fueris eo modo progressus, adversarius seipsum deiiciet. Eoque habitu multis modis uti poteris, et variis.
 
Latest revision as of 04:08, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Modus captivandi hostis anteversum.

Cum mutuo concurritis nullis utentes ensibus, tu qui victor evadere cupis, dextram manum supra pedem contineto, brachio corpori adiuncto, atque dextro latere adversarii itidem dextrum claudito. Si igitur hosti propius fueris iunctus, tum dextro brachio collum eius anteversum circundato, nec non corpore tuo illum arctato, superne vero brachio tuo, collum ipsius propellito in progressu, ea itaque ratione hostem deiicis retrorsum. Sed cum hostis pari te ratione corripuerit, atque te detrahere fuerit conatus, tum dextrum brachium eius itidem dextro traiicias in cubitum, et firmiter supprimas. Inde si ephippii arcum manu utraque adprehenderis, nec non fueris eo modo progressus, adversarius seipsum deiiciet. Eoque habitu multis modis uti poteris, et variis.