Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 223r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 01:06, 3 January 2020 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

conetur prosternere te solis demonstrandi habitu, et fortior te viribus sit, tum brachium dextrum interne hostis brachio sinistro superiniicias. Sin autem is te inferior viribus sit, tum externe superiniicito sinistro ipsius brachio. Inde autem si dextrae sinistra manu opem tuleris, totis viribus reprimas, sin autem brachium removerit, tum sinistra manu ipsum complectitor, dextram vero firmiter superiniicias, inde si fueris progressus, adversarius concidet.

Ceterum, si cubitum sinistrum dextro brahio tuo hostis adplicarit, tunc manu ipsius sinistram sinistra itidem manu tua corripito, atque correptionem innominatam exerceto.

Quid agendum, si hostis contra dextrum latus tuum invehi curet, et potiores partes cupiat obtinere.

Maxime observandum est, si hostis dextro lateri tuo adpropinquare velit in mutuo concursu, et potiores partes obtinere conetur, tum ipsum vetabis quantum poteris, atque semper curabis, ut latus sinistrum hostis dextro adiungas, in primis autem operam dabis, ut proxime ad illum pervenias, et dextrum brachium lucta excipias, et habitibus eum convincas, qui subra depicti sunt, atque subsequentur.