Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 225r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Ratio demonstrandi''' solem
+
<section begin="1"/>'''Ratio demonstrandi''' solem
  
'''Id''' hac ratione exerceas: cum dextro latere dextro item hostis lateri coniungeris in mutuo concursu, tu quam proxime ipsum accedito, sinistramque manum retrorsum circumiicias corripiendo brachium eius sinistrum, versum te inde totis viribus attrahas, dextram vero manum maxillae hostili supponas, atque sursum fortiter eam in latus ipsius sinistrum impellas, ea igitur ratione contra solem faciem adversarii convertis, insuper etiam ipsum equo deturbare licebit.
+
'''Id''' hac ratione exerceas: cum dextro latere dextro item hostis lateri coniungeris in mutuo concursu, tu quam proxime ipsum accedito, sinistramque manum retrorsum circumiicias corripiendo brachium eius sinistrum, versum te inde totis viribus attrahas, dextram vero manum maxillae hostili supponas, atque sursum fortiter eam in latus ipsius sinistrum impellas, ea igitur ratione contra solem faciem adversarii convertis, insuper etiam ipsum equo deturbare licebit.<section end="1"/>
  
'''Figura'''
+
<section begin="2"/>'''Figura'''
  
'''Decima q<sup>uarta</sup>''' propterea monet ut cominus captetur manus hostilis atque in locum cervicis frontem colloces.
+
'''Decima q<sup>uarta</sup>''' propterea monet ut cominus captetur manus hostilis atque in locum cervicis frontem colloces.<section end="2"/>
  
'''Lucta''' praedicta ideo a peritis dimicationum demonstrandi solis habitus adpellatur, ne quis intelligat qualis sit habitus, inde etiam occultus dicitur.
+
<section begin="3"/>'''Lucta''' praedicta ideo a peritis dimicationum demonstrandi solis habitus adpellatur, ne quis intelligat qualis sit habitus, inde etiam occultus dicitur.<section end="3"/>
  
'''Cum''' vero latere sinistro adversarii dextro iungaris, pari ratione ipsum complectitor, ut in praedictis adparet paulo supra, atque in latus ipsius sinistrum reiicias.
+
<section begin="4"/>'''Cum''' vero latere sinistro adversarii dextro iungaris, pari ratione ipsum complectitor, ut in praedictis adparet paulo supra, atque in latus ipsius sinistrum reiicias.<section end="4"/>

Revision as of 01:08, 3 January 2020

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio demonstrandi solem

Id hac ratione exerceas: cum dextro latere dextro item hostis lateri coniungeris in mutuo concursu, tu quam proxime ipsum accedito, sinistramque manum retrorsum circumiicias corripiendo brachium eius sinistrum, versum te inde totis viribus attrahas, dextram vero manum maxillae hostili supponas, atque sursum fortiter eam in latus ipsius sinistrum impellas, ea igitur ratione contra solem faciem adversarii convertis, insuper etiam ipsum equo deturbare licebit.

Figura

Decima quarta propterea monet ut cominus captetur manus hostilis atque in locum cervicis frontem colloces.

Lucta praedicta ideo a peritis dimicationum demonstrandi solis habitus adpellatur, ne quis intelligat qualis sit habitus, inde etiam occultus dicitur.

Cum vero latere sinistro adversarii dextro iungaris, pari ratione ipsum complectitor, ut in praedictis adparet paulo supra, atque in latus ipsius sinistrum reiicias.