Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 230v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Punctio qua pudenda figuntur contra aversionem per scutum.

Hoc modo te in commemoratum pugnam accommodabis: sinistrum praefigito pedem, hastam utraque in latere dextro contineas, et inde pubem hostis hasta figito. Sin vero is te eadem ratione adgreditur inferne, dextrum praeponentem, verum ensem scutumque sinistra coniunctim contineas, hastam pro facie tua dextra manu, mucronem posteriorem terrae inclinaris, tum punctionem hostilem in latus sinistrum scuto removeas, postea consequitor sinistro pede, axillam adversarii sinistram hastae punctione appetas vel cuspide. Ceterum, si is te pari ratione punxerit, sinistrum retrahas pedem scutoque eum impetum repellas. Inde autem repente pedem iam praedictum introponas, atque mucronem anteriorem contra hostis buculam iniicias. At id si is removerit posteriori mucrone, tum ab eius hasta tuam circumvolvas seu circumvertas, atque anteriori mucrone pudenda ipsius pungas.