Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 002v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Quidam eruditi Athleticam ex influentia astrorum certorum in mentes hominum delabi volunt, atque ex Deo eius desiderium fluere, quod quidem non incredibile et mihi videtur, quandoquidem omnia sunt in ipso, et per ipsum (attestante Apostolo). Sunt autem qui existimant Pollucem, quem Romani coluerunt, autorem certaminis istius fuisse primum, alii vero credunt a Mercurio Athleticam originem traxisse. Sed tamen obscure ab Autoribus traditur, quamobrem ea ab utroque sit reperta, quem ad usum, item quos predicti discipulos habuerint, atque post se reliquerint. In hoc tamen plerique Historiographorum consentiunt atque affirmant, quod Phorbas, qui celebris fertur fuisse Athleta, eiusque atris peritissimus, et Thesei Athenarum regis, Athletici certaminis praeceptor (Athenis igitur longo tempore eam floruisse attestantur, nec non originem indefluxisse) Primus artis inventis fuerit. Nam is Phorbas id exercitii genus Regi Theseo Multis probabilibus argumentis in utilitatem patriae tuendae descripsit, tum etiam in usum totium Regni accommodum, ad excitanda honorem ingenia ad omnes virtutes, contra desidiosos, et fortitudinem contemnentes. Quod certe exercitium Theseus intellexit iuventuti cedere ad omnis generis virtutes, cum temporibus pacatis tum vero magno usui fore rebus bellicis, atque salutem patriae ex hoc exercitio profluere. Quare ipse rex pariter cum nobilioribus, qui eius aulam sequebantur, athleticam didicit, et plures, qui id exercitii genus ad patriam defendendam aptum et utile esse cognoverunt, quod essent ad quaevis certamina subeunda habiliores. Ex ea igitur, ratione tantum Athletica incrementi sumpsit, ut Theseus aliquot aedes constituerit. In quibus iuventus hav in re exerceretur, non solum Athenis, verumetiam in aliis locis Atticis, non minimis sumptibus. Porro id exercitium sub Theseo Athenarum Rege decimo institutum est, qui iuxta Ursbergensis supputationem regnavit ante Christum redemptorem nostrum annis MCCXIIII. Quantam autem diligentiam et operam veteres in hoc exercitio insumpserint et qui viri nobiles gymnica certamina didicerint quantis sumptibus, quidque utilitatis inde fluxerit, in sequentibus ordine demonstrabo.

Natura hominum ita constituta est, praecipue autem iuventutis, ut